- SOCRATES
- I.SOCRATESAlexandri Magni Praetor, in Cilicia, Curt. l. 4. c. 5.II.SOCRATESConstantino. historiam Ecclesiasticam a tempore Apostolorum, usque ad Chrysostomum scripsit. Dictus est Scholasticus, et floruit saeculô 5. Constantinopoli. Sub Ammonio et Helladio Alexandrinis, Grammaticam didicit: dein Historiam modo memoratam libris 7. condidit, orsus inde, ubi Eusebius desiit, i. e. a constantino, usque ad Theodosium Iuniorem per Ann. 140. stylus eius parum exactus videtur Photio Cod. 28. et 30. ipseque in Novatianorum errores propensior. Vide Cassiodor. c. 17. de Divin. Lect. Evagr l. 5. c. 24. Sigebert. c. 10. Cat. Vir. Ill. Possevin. in appar sacr. Vossium l. 2. de Hist. Graec. c. 20. et Valesium.III.SOCRATESPictor, inter cuius opera est piger, qui appellatur ὄκνος spartum torquens, quod asellus arrodit, Plin. l. 35. c. 11. Pausanias autem dicit, hunc a Polygnoto pictum, l. 9.IV.SOCRATESRhodius, sub Augusto vixit. Reliquit libros 3. de bello civili. Athen. l. 4. Alius ab hoc videtur Socrates, qui Laettio celebratur in Diogene. Alius etiam est Socrates Grammaticus, etymologo laudatus in Εὐβοΐς. Fuit et Socrates Cous, quem indigitamenta, i. e. preces quibus Dii invocantur, fecisse auctor est Laertius, l. 2. loc. cit. Vossio de Hist. Gr. l. 2. c. 5. et l. 3. p. 414. Rhodius idem videtur, cum auctore 2. tractatuum, cuius Athen. l. 3. et 9. meminit. Idem meminit auctoris Hist. Argivae. Vide quoque Diogen. et Plutarch. cum Gesnero.V.SOCRATEScinaedus quidam, quem ob stuprum commissum Piso Praetor postposuit 2. aliis adolescentulis, Veraniolo et Fabullo.VI.SOCRATESἁνδρῶν ἁπάντὼν σοφώτατος oraculô iudicatus, uti scribit Laertius l. 2. c. 18. Philosophus fuit Atheniensis, reliquorum philosophorum fons, ut eum Quintilian. et princeps, ut Cicero vocârunt locô mox citandô. Natus in pago Alope. Patrem habuit Sophroniscum statuarium, quemadmodum ex Xenoph. liquet, tenui hominem fortunâ sicut et se pauperem appellatum Socrates apud eundem testatur auctorem in Oceonomico. Matrem Phanaretem obstetricem habuit. Uxores eôdem tempore huas habuit, Myrto, Aristidis Iusti filiam, et Xantippen, mulierem molestissimam, quae (ipsô cum discipulis disserente) mensam non raro subvertit. Auditor primo Anaxagorae fuit, sed cum disputationibus sublimioribus non admodum delectaretur, ad Archelaum defecit, qui Ethicen, sive Moralem Philosophiam ei tradidit, in bello, pro patria, egregiis fortitudinis specim inibus subinde editis. Ipse in libris, qui de dictis et factis Socratis a Xenophonte scripti sunt, se per omnem vitam nihil aliud cogitâsse indicat, quam quae iusta essent, quae iniusta, atque illis quidem operam sedulo dedisse, his se vero quam maxime abstinnuisse: Rhetoricam porro docere, a 30. typrannis prohibitus est, quod dicendo quidvis assequeretur. Ingeniô fuit patientissimô, et eundem semper circumferens vultum, sive egrederetur domô, sive rediret, mille etiam perturbationibus Rem publ. obruentibus, quemadmodum Xantippen uxorem acrem et molestam de eo dicere consuevisse Aelian. l. 9. c. 7. prodidit. Docuit sine mercede. Scriptorum nihil unquam edidisse ipsum constat, quia sentiret, atque ita etiam interrogantibus, quamobrem nihil scriberet, responderet: Ο῾ρῶ τὰ χαρτία πολὺ τȏυ γραφησομένων τιμιώτερα. Sicut et hoc in ore frequenter ipsum habuisse Laertius loc. cit. testatur: Εἰδέναι μεν μηδὲν, πλην` αὐτὸν τοῦτο μηδὲν εἰδέναι. De traditionibus tamen eius, quae non editae, quemadmodum ostendimus, sed a Platone ac Xenophonte expositae sunt, haec Cicero retulit l. 3. de Orat. c. 16. Socrates fuit is, qui omnium eruditorum testimonio, totiusque iudiciô Graeciae, cum prudentiâ, et acumine, et venustate, et subtilitate, tum vero eloquentiâ, veritate, copiâ, quam se cumque in partem dedisset, omnium fuit facile princeps. Cum ad prove Ctam admodum aetatem pervenisset, ut paulo post tamen e vita ei esset excedendum, ab Anyto quodam divite et Milite poeta, et Lycone Oratore accusatus, quasi Deos communes non coleret, sed novos introduceret, cum se Daemonem familiarem, cuius consiliô in rebus agendis uteretur, habere dixisset, post latam sententiam cicutâ sublatus est, cum eô ipse die, quô excessit e vita, disputâsset, discere nihil aliud esse, quam recordari, quemadmodum Cicer. Scripsit in 1. Tusc. Qu. c. 24. Persius, Sat. 4. v. 1.------ Barbatum hoc crede magistrumDicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.Factum hoc Olympiad. 95. sub Lachete Praetore. Vide Diogen. Laert. l. 2. vitar. Phil. Diodor. l. 4. Aristidem, Plutarch. Euseb. Naudaeum, apolog. etc. Nic. Lloydius. sacelli in honorem eius exstructi meminit Sponius Itiner. Graec l. 2. p. 235.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.